monumenta.ch > Hieronymus > Iudices, 12 > csg75.805 > sectio 9 > bculMs.403.80v > bsbClm6224.180 > Psalmi, 30 > Sapientia, 2 > sectio 5 > Psalmi, 14 > Psalmi, 67 > Psalmi, 119 > sectio 3 > sectio 39 > csg46.52 > csg68.255 > uwbM.p.th.f.69.37 > csg51.135 > Psalmi, 103 > sectio 21 > cb125.136r > Samuelis I, 3 > sectio 2 > sectio 4 > csg48.207 > bculMs.403.83v > Malachias, 1 > sectio 8 > sectio > sectio 55 > bnf2772.116 > bnfGrec107.257 > csg68.254 > uwbM.p.th.f.69.97 > sectio 46 > uwbM.p.th.q.1a.127 > 35
Isidorus, Differentiae, 2, XXXIV <<<     >>> XXXVI

XXXV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

136 Inter Fidem et Opus hoc distat: per fidem possibilitas boni operis inchoatur, ex opere ipsa fides perficitur. Opus enim fide praevenitur, fides ex operibus consummatur. Opera autem ante fidem nequaquam prodesse, quia nihil valet a malo declinare et agere quod pertinet ad salutem ei qui ipsum salutis vel negat vel nescit auctorem. Item fides sine operibus nequaquam prodest, quia non potest per fidem Deo placere qui Deum contemnit in opere.
137 Ob hoc etiam fides sine operibus mortua est, iuxta Iacobum; et opus extra fidem vacuum est, iuxta Paulum. Horum enim alter fidei studium, alter opus laudat. Paulus praedicat ante fidem nullo modo esse opus bonum, Iacobus narrat fidem nihil valere sine opere bono. Ac per hoc, iuxta primum, opera fidem praecedentia nihil prosunt; iuxta alterum, subsequentia multum prosunt.
138 Iacobus dicit: Abraham pater noster ex operibus iustificatus est. Paulus dicit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Quid ergo? Utrique se destruunt? Absit. Sed utrique nos instruunt. Nam secundum Paulum, Abraham ex fide iustificari meruit, quando credidit Deo; secundum Iacobum, ex operibus placuit, quando tentatus immolandum filium non recusavit.